Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio; sensi enim ex litteris tuis valde te laborasse. amo igitur voluntatem. sed pauca de re. Cipius opinor, olim: 'non omnibus dormio.' sic ego non omnibus, mi Galle, servio. etsi quae est haec servitus? olim cum regnare existimabamur, non tam ab ullis quam hoc tempore observor a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum. id ego in lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria sua; eumque addictum iam totum puto esse Calvi

Licini Hipponacteo praeconio. at vide quid suscenseat. Phameae causam receperam ipsius quidem causa; erat enim mihi sane familiaris. is ad me venit dixitque iudicem sibi operam dare constituisse eo ipso die quo de P. Sestio in consilium iri necesse erat. respondi nullo modo me facere posse; quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. ille autem, qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a me, ut mi videbatur, iratior. habes 'Sardos venalis alium alio nequiorem.' Cognosti meam causam et istius salaconis iniquitatem. 'Catonem' tuum mihi mitte; cupio enim legere. me adhuc non legisse turpe utrique nostrum est.

Scr. in Tusculano circ. ix K. Sept. a. 709 (45).CICERO S. D. M. FADIO GALLO.

quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est; domo petes, cum libebit. quod autem me mones, valde gratum est, idque ut semper facias rogo; videris enim mihi vereri, †nisi istum habuerimus, rideamus ge/lwta sarda/nion. sed heus tu, manum de tabula! magister adest citius quam putaramus; vereor ne in catomum Catonianos.

mi Galle, cave putes quicquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco: 'cetera labuntur.' secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris. praeter duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene videro, sed, quicquid est, nostrum est. urge igitur nec 'transversum unguem,' quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex. atque equidem aliquantum iam etiam noctis adsumo.