Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio; sensi enim ex litteris tuis valde te laborasse. amo igitur voluntatem. sed pauca de re. Cipius opinor, olim: 'non omnibus dormio.' sic ego non omnibus, mi Galle, servio. etsi quae est haec servitus? olim cum regnare existimabamur, non tam ab ullis quam hoc tempore observor a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum. id ego in lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria sua; eumque addictum iam totum puto esse Calvi

Licini Hipponacteo praeconio. at vide quid suscenseat. Phameae causam receperam ipsius quidem causa; erat enim mihi sane familiaris. is ad me venit dixitque iudicem sibi operam dare constituisse eo ipso die quo de P. Sestio in consilium iri necesse erat. respondi nullo modo me facere posse; quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. ille autem, qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a me, ut mi videbatur, iratior. habes 'Sardos venalis alium alio nequiorem.' Cognosti meam causam et istius salaconis iniquitatem. 'Catonem' tuum mihi mitte; cupio enim legere. me adhuc non legisse turpe utrique nostrum est.