Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod ad me de domo scribis iterum, iam id ego proficiscens mandabam meae Tulliae; ea enim ipsa hora acceperam tuas litteras. egeram etiam cum tuo Nicia, quod is utitur, ut scis, familiariter Cassio. ut redii autem prius quam tuas legi has proximas litteras, quaesivi de mea Tullia quid egisset. per Liciniam se egisse dicebat (sed opinor Cassium uti non ita multum sorore); eam porro negare se audere, cum vir abesset (est enim profectus in Hispaniam Dexius), illo et absente et insciente migrare. est mihi gratissimum tanti a te aestimatam consuetudinem vitae victusque nostri, primum ut eam domum sumeres, ut non modo prope me sed plane mecum habitare posses, deinde ut migrare tanto opere festines. sed ne vivam, si tibi concedo ut eius rei tu cupidior sis quam ego sum. itaque omnia experiar; video enim quid mea intersit, quid utriusque nostrum. si quid egero, faciam ut scias. tu et ad omnia rescribes et quando te exspectem facies me, si tibi videtur, certiorem.