Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed velim maneat Damasippus in sententia; prorsus enim ex istis emptionibus nullam desidero. tu autem ignarus instituti mei, quanti ego genus omnino signorum omnium non aestimo, tanti ista quattuor aut quinque sumpsisti. Bacchas istas cum Musis Metelli comparas. quid simile? primum ipsas ego Musas numquam tanti putassem atque id fecissem Musis omnibus approbantibus, sed tamen erat aptum bybliothecae studiisque nostris congruens; Bacchis vero ubi est apud me locus? at pulchellae sunt. Novi optime et saepe vidi. nominatim tibi signa mihi nota mandassem, si probassem. ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum. Martis vero signum quo mihi pacis auctori? gaudeo nullum Saturni signum fuisse; haec enim duo signa putarem mihi aes alienum attulisse. Mercuri mallem aliquod fuisset; felicius, puto, cum Avianio transigere possemus.

quod tibi destinaras trapezophorum, si te delectat, habebis; sin autem sententiam mutasti, ego habebo scilicet. ista quidem summa ne ego multo libentius emerim deversorium Tarracinae, ne semper hospiti molestus sim. omnino liberti mei video esse culpam, cui plane res certas mandaram, itemque Iuni, quem puto tibi notum esse, Aviani familiarem. Exhedria quaedam mihi nova sunt instituta in porticula Tusculam. ea volebam tabellis ornare; etenim si quid generis istius modi me delectat, pictura delectat. sed tamen si ista mihi sunt habenda, certiorem velim me facias ubi sint, quando arcessantur, quo genere vecturae. si enim Damasippus in sententia non manebit, aliquem Pseudodamasippum vel cum iactura reperiemus.

quod ad me de domo scribis iterum, iam id ego proficiscens mandabam meae Tulliae; ea enim ipsa hora acceperam tuas litteras. egeram etiam cum tuo Nicia, quod is utitur, ut scis, familiariter Cassio. ut redii autem prius quam tuas legi has proximas litteras, quaesivi de mea Tullia quid egisset. per Liciniam se egisse dicebat (sed opinor Cassium uti non ita multum sorore); eam porro negare se audere, cum vir abesset (est enim profectus in Hispaniam Dexius), illo et absente et insciente migrare. est mihi gratissimum tanti a te aestimatam consuetudinem vitae victusque nostri, primum ut eam domum sumeres, ut non modo prope me sed plane mecum habitare posses, deinde ut migrare tanto opere festines. sed ne vivam, si tibi concedo ut eius rei tu cupidior sis quam ego sum. itaque omnia experiar; video enim quid mea intersit, quid utriusque nostrum. si quid egero, faciam ut scias. tu et ad omnia rescribes et quando te exspectem facies me, si tibi videtur, certiorem.

Scr. in Tusculano circa xiii K. Sept. a. 709 (45).M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.

amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio; sensi enim ex litteris tuis valde te laborasse. amo igitur voluntatem. sed pauca de re. Cipius opinor, olim: 'non omnibus dormio.' sic ego non omnibus, mi Galle, servio. etsi quae est haec servitus? olim cum regnare existimabamur, non tam ab ullis quam hoc tempore observor a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum. id ego in lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria sua; eumque addictum iam totum puto esse Calvi

Licini Hipponacteo praeconio. at vide quid suscenseat. Phameae causam receperam ipsius quidem causa; erat enim mihi sane familiaris. is ad me venit dixitque iudicem sibi operam dare constituisse eo ipso die quo de P. Sestio in consilium iri necesse erat. respondi nullo modo me facere posse; quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. ille autem, qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a me, ut mi videbatur, iratior. habes 'Sardos venalis alium alio nequiorem.' Cognosti meam causam et istius salaconis iniquitatem. 'Catonem' tuum mihi mitte; cupio enim legere. me adhuc non legisse turpe utrique nostrum est.

Scr. in Tusculano circ. ix K. Sept. a. 709 (45).CICERO S. D. M. FADIO GALLO.

quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est; domo petes, cum libebit. quod autem me mones, valde gratum est, idque ut semper facias rogo; videris enim mihi vereri, †nisi istum habuerimus, rideamus ge/lwta sarda/nion. sed heus tu, manum de tabula! magister adest citius quam putaramus; vereor ne in catomum Catonianos.

mi Galle, cave putes quicquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco: 'cetera labuntur.' secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris. praeter duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene videro, sed, quicquid est, nostrum est. urge igitur nec 'transversum unguem,' quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex. atque equidem aliquantum iam etiam noctis adsumo.

Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46).CICERO S. D. GALLO.

Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem neque iis qui mea opera uti volebant me probarem non valere, quia febrim non haberem, fligi in Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem ut ne aquam quidem gustarem. itaque confectus languore et fame magis tuum officium desideravi quam a te requiri putavi meum. ego autem quom omnis morbos reformido tum in quo Epicurum tuum Stoici male accipiunt, quia dicat 'straggourika\ kai\ dusenterika\ pa/qh' sibi molesta esse; quorum alterum morbum edacitatis esse putant, alterum etiam turpioris intemperantiae. sane dusenteri/an pertimueram; sed visa est mihi vel loci mutatio vel animi etiam relaxatio vel ipsa

fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. ac tamen ne mirere unde hoc acciderit quo modove commiserim, lex sumptuaria quae videtur lito/thta attulisse ea mihi fraudi fuit. nam dum volunt isti lauti terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, fungos, helvellas, herbas omnis ita condiunt ut nihil possit esse suavius. in eas cum incidissem in cena augurali apud Lentulum, tanta me dia/rroia adripuit ut hodie primum videatur coepisse consistere. ita ego, qui me ostreis et murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum. posthac igitur erimus cautiores. tu tamen cum audisses ab Anicio (vidit enim me nauseantem), non modo mittendi causam iustam habuisti sed etiam visendi. ego hic cogito commorari quoad me reficiam, nam et viris et corpus amisi; sed si morbum depulero, facile, ut spero, illa revocabo.

Scr. Romae, ut videtur, post m. Mart. a. 702 (52).M. CICERO S. D. GALLO.

miror cur me accuses, cum tibi id facere non liceat. quod si liceret, tamen non debebas. 'ego enim te in consulatu observaram,' et ais fore ut te Caesar restituat. multa tu quidem dicis, sed tibi nemo credit. tribunatum plebei dicis te mea causa petisse. utinam semper esses tribunus! intercessorem non quaereres. negas me audere quod sentiam dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim.