Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Sili causam te docui. is postea fuit apud me. Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, 'SI BONORVM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT,' negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti non habuerit; hoc idem Ofilium dicere; tecum se locutum negabat meque rogavit ut se et causam suam tibi commendarem. nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto. gratissimum mihi igitur feceris si ad eum ultro veneris eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.