Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed in primis opportunum videtur, his praesertim temporibus, habere perfugium primum eorum urbem quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi Trebati, arbitror. sed valebis meaque negotia videbis meque dis iuvantibus ante brumam exspectabis.

ego a Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli *ni/kwnos peri\ *polufagi/as. O medicum suavem meque docilem ad hanc disciplinam! sed Bassus noster me de hoc libro celavit, te quidem non videtur. ventus increbrescit. cura ut valeas. xiii K. Sext. Velia.

Scr. in Tusculano ex. m. Iun. a. 710 (44).CICERO TREBATIO S.

Sili causam te docui. is postea fuit apud me. Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, 'SI BONORVM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT,' negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti non habuerit; hoc idem Ofilium dicere; tecum se locutum negabat meque rogavit ut se et causam suam tibi commendarem. nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto. gratissimum mihi igitur feceris si ad eum ultro veneris eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.

Scr. in Tusculano m. Iun. ut videtur, a. 710 (44).CICERO TREBATIO S.

inluseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. itaque etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controversia est, notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M'. Manilium, M. Brutum sensisse. ego tamen Scaevolae et Testae adsentior.