Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

postremo (vix veri simile fortasse videatur) oderam multo peius hunc quam illum ipsum Clodium. illum enim oppugnaram, hunc defenderam ; et ille, cum omnis res p. in meo capite discrimen esset habitura, magnum quiddam spectavit, nec sua sponte sed eorum auxilio, qui me stante stare non poterant, hic simiolus animi causa me in quem inveberetur delegerat persuaseratque non nullis invidis meis se in me emissarium semper fore. quam ob rem valde iubeo gaudere te. Magna res gesta est. numquam ulli fortiores cives fuerunt quam qui ausi sunt eum contra tantas opes eius, a quo ipsi lecti iudices erant, condemnare; quod fecissent numquam, nisi iis dolori meus fuisset dolor.

nos hic in multitudine et celebritate iudiciorum et novis legibus ita distinemur ut cotidie vota faciamus ne intercaletur, ut quam primum te videre possimus.

Scr. Romae ante K. Sept. a. 708 (56).M. CICERO S. D. M. MARIO.

persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus tot annos versamur et, ut video, versabimur, solet in mentem venire illius temporis, quo proxime fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo; nam a. d. iiii Id. Mai. Lentulo et Marcello coss., cum in Pompeianum vesperi venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti. sollicitum autem te habebat cogitatio cum offici tum etiam periculi mei. si manerem in Italia, verebare ne officio dessem; si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. quo tempore vidisti profecto me quoque ita conturbatum ut non is explicarem quid esset optimum factu. pudori tamen malui famaeque cedere quam salutis meae rationem ducere.