Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

pluribus te hortari non debeo; tantum moneo, neque amicitiae confirmandae clarissimi ac liberalissimi viri neque uberioris provinciae neque aetatis magis idoneum tempus, si hoc amiseris, te esse ullum umquam reperturum. 'hoc,' quem ad modum vos scribere soletis in vestris libris, 'idem Q. Cornelio videbatur.' in Britanniam te profectum non esse gaudeo, quod et labore caruisti et ego te de rebus illis non audiam. Ubi sis hibernaturus et qua spe aut condicione perscribas ad me velim.

Scr. in Pomptino vi Id. Apr. a. 701 (53).CICERO TREBATIO S.

accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis temporibus dederas. in quibus me cetera delectarunt significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem; quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem. qua re perge, ut coepisti; forti animo istam tolera militiam. multa, mihi crede, adsequere; ego enim renovabo commendationem, sed tempore. sic habeto, non tibi maiori esse curae ut iste tuus a me discessus quam fructuosissimus tibi sit, quam mihi. itaque quoniam vestrae cautiones infirmae sunt, . Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei. tu me velim de ratione Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo.

sed ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo pluris dare, qui sua manu scribit? nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam; sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam non haec scribere nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas epistulas delere ut reponas tuas. an hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare? iam ista tua culpa est, qui verecundiam tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris.