Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

illud quidem perlibenter audivi ex eodem Chrysippo, te esse Caesari familiarem; sed me hercule mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime cognoscerem. quod certe ita fieret, si tu maluisses benevolentiae quam litium iura perdiscere. sed haec iocati sumus et tuo more et non nihil etiam nostro. te valde amamus nosque a te amari cum volumus tum etiam confidimus.

Scr. Romae m. Iun. a. 701 (53).CICERO TREBATIO.

quam sint morosi qui amant, vel ex hoc intellegi potest: moleste ferebam antea te invitum istic esse; pungit me rursus, quod scribis esse te istic libenter. neque enim mea commendatione te non delectari facile patiebar et nunc angor quicquam tibi sine me esse iucundum.

sed hoc tamen malo ferre nos desiderium quam te non ea quae spero consequi. quom vero in C. Mati, suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem venisti, non dici potest quam valde gaudeam. qui fac ut te quam maxime diligat. mihi crede, nihil ex ista provincia potes quod iucundius sit deportare. cura ut valeas.