Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Chrysippus Vettius, Cyri architecti libertus fecit ut te non immemorem putarem mei; salutem enim verbis tuis mihi nuntiarat. valde iam lautus es qui gravere litteras ad me dare homini praesertim prope domestico. quod si scribere oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent si nostri oblitus es, dabo operam ut istuc veniam ante quam plane ex animo tuo effluo; sin aestivorum timor te debilitat, aliquid excogita, ut fecisti de Britannia.

illud quidem perlibenter audivi ex eodem Chrysippo, te esse Caesari familiarem; sed me hercule mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime cognoscerem. quod certe ita fieret, si tu maluisses benevolentiae quam litium iura perdiscere. sed haec iocati sumus et tuo more et non nihil etiam nostro. te valde amamus nosque a te amari cum volumus tum etiam confidimus.