Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

mirabar quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod †Zeius, familiaris meus.

sed quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium ? Ubi porro illa erit formula fiduciae: 'VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ? †quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? quod ius statues 'COMMVNI DIVIDVNDO,' quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? quo modo autem tibi placebit 'IOVEM LAPIDEM IVRARE,' cum scias Iovem iratum esse nemini posse? quid fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris politeu/esqai non oportere? qua re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodumst, ignosco; modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.