Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nulla maior esse possit; nam et patre eius, claro homine et forti viro, plurimum usi sumus et hunc a puero, quod et spem magnam mihi adferebat summae probitatis summaeque eloquentiae et vivebat mecum coniunctissime non solum officiis amicitiae sed etiam studiis communibus, sic semper dilexi, nullo ut cum homine coniunctius viverem.

nihil attinet me plura scribere; quam mihi necesse sit eius salutem et fortunas quibuscumque rebus possim tueri, vides. reliquum est ut, cum cognorim pluribus rebus quid tu et de bonorum fortuna et de rei p. calamitatibus sentires, nihil a te petam nisi ut ad eam voluntatem, quam tua sponte erga Caecinam habiturus es, tantus cumulus accedat commendatione mea, quanti me a te fieri intellego. hoc mihi gratius facere nihil potes. vale.