Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

peto a te ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere, quam solebam, sed aut gravitate valetudinis, qua tamen iam paulum videor levari, aut quod absim ab urbe, ut, qui ad te proficiscantur, scire non possim. qua re velim ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa benevolentia tenere tuasque omnis res non minori mihi curae quam meas esse.

quod maiore in varietate versata est adhuc tua causa quam homines aut volebant aut opinabantur, mihi crede, non est pro malis temporum quod moleste feras; necesse est enim aut armis urgeri rem p. sempiternis aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire. si arma valebunt, nec eos, a quibus reciperis, vereri debes nec eos, quos adiuvisti; si armis aut condicione positis aut defetigatione abiectis aut victoria detractis civitas respiraverit, et dignitate tua frui tibi et fortunis licebit; sin omnino interierint omnia fueritque is exitus, quem vir prudentissimus, M. Antonius, iam tum timebat, cum tantum instare malorum suspicabatur, misera est illa quidem consolatio, tali praesertim civi et viro, sed tamen necessaria, nihil esse praecipue cuiquam dolendum in eo quod accidat universis.

quae vis insit in his paucis verbis (plura enim committenda epistulae non erant), si attendes, quod facis, profecto etiam sine meis litteris intelleges te aliquid habere, quod speres, nihil, quod aut hoc aut aliquo rei p. statu timeas; omnia si interierint, cum superstitem te esse rei publicae ne si liceat quidem velis, ferendam esse fortunam, praesertim quae absit a culpa. sed haec hactenus. tu velim scribas ad me quid agas et ubi futurus sis, ut aut quo scribam aut quo veniam scire possim.