Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Maculam officio functum esse gaudeo. eius Falernum mihi semper idoneum visum est devorsorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum. . ceteroqui mihi locus non displicet. nec ea re Petrinum tuum deseram nam et villa et amoenitas illa commorationis est, non devorsori.

de curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, postea quam tu es profectus, non vidi. tantis pedum doloribus adficitur, ut se conveniri nolit. omnino de tota re, ut mihi videris, sapientius faceres, si non curares. quod enim eo labore adsequi vis, nullo modo adsequere. tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis aliquis potius effluat quam novo sit aditus, praesertim qui nihil adferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit (si modo ipsum sciet), non accepisse. sed tamen aliquid videbimus, in quo sit species; aliter quidem non modo non adpetendum sed etiam fugiendum puto. ego me Asturae diutius arbitror commoraturum, quoad ille quandoque veniat. vale.