Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

reliquum est ut te id ipsum, quod ego quasi consolationis loco pono, maxime excruciet, commune periculum rei publicae. cuius tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen vereor ne consolatio nulla possit vera reperiri praeter illam, quae tanta est, quantum in cuiusque animo roboris est atque nervorum. si enim bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque vivendum, vereor ne eum, qui se optimorum consiliorum conscientia sustentare possit, miserum esse nefas sit dicere. nec enim nos arbitror victoriae praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse; sed quoddam nobis officium iustum et pium et debitum rei p. nostraeque dignitati videbamur sequi nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes, ut explorata nobis

esset victoria. qua re, si id evenit, quod ingredientibus nobis in causam propositum fuit accidere posse, non debemus ita cadere animis, quasi aliquid evenerit, quod fieri posse numquam putarimus. simus igitur ea mente, quam ratio et veritas praescribit, ut nihil in vita nobis praestandum praeter culpam putemus, eaque cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus. atque haec eo pertinet oratio, ut perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus se sustentare posse videatur. sed, si est spes aliqua rebus communibus, ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes.

atque haec mihi scribenti veniebat in mentem me esse eum, cuius tu desperationem accusare solitus esses quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare. quo quidem tempore non ego causam nostram sed consilium improbabam. sero enim nos iis armis adversari videbam, quae multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico disceptari. neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura, sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem promittere. Iis enim rebus praestabamus, quae non prodeunt in aciem, usu autem armorum et militum robore inferiores eramus. sed tu illum animum nunc adhibe, quaeso, quo me tum esse oportere censebas.

haec eo scripsi, quod mihi Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem visus est, narravit te interdum sollicitum solere esse vehementius. quod facere non debes nec dubitare quin aut aliqua re p. sis is futurus, qui esse debes, aut perdita non adflictiore condicione quam ceteri. hoc vero tempus, quo exanimati omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes, quod et in urbe ea es, ubi nata et alta est ratio ac moderatio vitae, et habes Ser. Sulpicium, quem semper unice dilexisti; qui te profecto et benevolentia et sapientia consolatur. cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus.