Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

V. B. E. E. V. si tuam consuetudinem in patrociniis tuendis servas, P. Vatinius cliens advenit, qui pro se causam dicier vult. non, puto, repudiabis in honore, quem in periculo recepisti. ego autem quem potius adoptem aut invocem quam illum, quo defendente vincere didici? an verear ne, qui potentissimorum hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes et invidias non prosternat atque obterat? qua re, si me, sicut soles, amas, suscipe meme totum atque hoc, quicquid est oneris ac muneris, pro mea dignitate tibi tuendum ac sustinendum puta. scis meam fortunam nescio quo modo facile obtrectatores invenire non meo quidem me hercules merito, sed quanti id refert, si tamen fato nescio qua accidit? si qui forte fuerit qui nostrae dignitati obesse velit, peto a te ut tuam consuetudinem et liberalitatem in me absente defendendo mihi praestes. Litteras ad senatum de rebus nostris gestis, quo exemplo miseram, infra tibi perscripsi.

dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis esse. de quo tu mihi nihil mandasti, ego tamen, terra marique ut conquireretur, praemandavi et profecto tibi illum reperiam, nisi si in Dalmatiam aufugerit, et inde tamen aliquando eruam. tu nos fac ames. vale. A. d. v Id. Quintilis ex castris Narona.

Scr. Naronae m. Ian. a. 710 (44)..VATINIVS CICERONI SVO S.

S. V. B. E. E. Q. V. de Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non desistam, quin illum aliquando eruam. sed tamen omnia mi dura imperas. de Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae. apage te cum nostro Sex. Servilio; nam me hercule ego quoque illum amo; sed huiusce modi vos clientis, huius modi causas recipitis? hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias, . civis Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi.

sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? omnia me hercule cupio, quae tu mi imperas. meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono; quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, navis expugnatas, fratres, liberos, parentis occisos actiones expostulant? si me hercules Appios haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non possem. quid ergo est? faciam omnia sedulo, quae te sciam velle. defenditur a Q.Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare; in eo maxima spes est.

nos, si quid erit istic opus, defendes. Caesar adhuc mi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim ! nam, si hoc exspectandumst, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta. haec nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores ---