Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ac ne ignores quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat. res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei p. causa gratulationem exspectavi; quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere ne cuius animum offenderes. sed scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari; quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re p. et in amicitia adiunctum esse patiare.

Scr. Romae m. Ian. a. 700 (54).M. CICERO M. LICINIO P. F. CRASSO.

quantum †ad meum studium exstiterit dignitatis tuae vel tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te omnes tui scripserint; non enim fuit aut mediocre aut obscurum aut eius modi, quod silentio posset praeteriri. nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi quanta numquam antea ulla in causa suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini iam diu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi.

neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit; sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium et te non numquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi. sed exstitit tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria nostrae voluntatis et amicitiae fides; sum enim consecutus, non modo ut domus tua tota, sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret. itaque et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur, et senatus populusque R. intellegit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus, quae ad te pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam.