Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ignosces mihi de me ipso aliquid praedicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos levare aegritudine voluisti, earum etiam commemoratione lenimur. itaque, ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam transferamque animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum quantum patietur utriusque aetas et valetudo, et si esse una minus poterimus quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam non una esse videamur.

Scr. Romae vii. Id. Mai. a. 709 (45).L. LVCCEIVS Q. F. S. D. M. TVLLIO M. F.

S. V. B. E. V., sicut soleo, paululo tamen etiam deterius quam soleo. te requisivi saepius, ut viderem; Romae quia postea non fuisti quam discesseram miratus sum; quod item nunc miror. non habeo certum quae te res hinc maxime retrahat. si solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium. nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex magnis occupationibus, vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, ipsum laudibus inlustret.

sin autem, sicut hinc discesseras, lacrimis ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles et angere, non possum te non, si concedis, quod sentimus, ut liberius dicamus, accusare. quid enim? tu solus aperta non videbis, qui propter acumen occultissima perspicis? tu non intelleges te querelis cotidianis nihil proficere ? non intelleges duplicari sollicitudines, quas elevare tua te prudentia postulat?

quod si non possimus aliquid proficere suadendo, gratia contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam. cupio non obtundere te, si non delectare nostro studio, cupio deterrere ne permaneas in incepto. nunc duae res istae contrariae me conturbant, ex quibus aut in altera mihi velim, si potes, obtemperes aut in altera non offendas. vale.

Scr. Asturae paucis diebus post ep. xiv a. 709 (45).M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F.

omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus (dicerem 'iucundus,' nisi id verbum in omne tempus perdidissem), neque ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt.