Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

---ego post supplicationes mihi decretas in Dalmatiam profectus sum; sex oppida vi oppugnando cepi; unum hoc, quod erat maximum, quater a me iam captum; quattuor enim turris et quattuor muros cepi et arcem eorum totam; ex qua me nives, frigora, imbres detruserunt, indigneque, mi Cicero, oppidum captum et bellum confectum is relinquere sum coactus. qua re te rogo, si opus erit, ad Caesarem meam causam agas meque tibi in omnis partis defendendum putes, hoc existimans, neminem te tui amantiorem habere. vale. D. N. Decembr. Narona.

Scr. Romae ex. m. Oct. a. 709 (45).M. CICERO VATINIO IMP. S.

grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum omnium, idque numquam destiti praedicare. nec enim tu mihi habuisti modo gratiam, verum etiam cumulatissime rettulisti. quam ob rem in reliquis tuis rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate cognosces.

quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quicquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia quae ea vellet, summo studio curaque facturum. itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam. tu tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet quae mihi aut difficilis aut parum me digna videatur. omnia, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur.