Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Trallis veni a. d. vi K. Sext. ibi mihi praesto fuit L. Lucilius cum litteris mandatisque tuis; quo quidem hominem neminem potuisti nec mihi amiciorem nec, ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire volebam, aptiorem prudentioremve mittere. ego autem et tuas litteras legi libenter et audivi Lucilium diligenter. nunc, quoniam et tu ita sentis (scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse), et re vera con-firmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut debeo, gratias; animadverti enim et didici ex tuis litteris te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi consuleres restitueresque et parares quodam modo omnia, quo mea ratio facilior et solutior esse posset.

hoc tuum officium cum mihi gratissimum esse dicam, sequitur illud, ut te existimare velim mihi magnae curae fore atque esse iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui scire possint me tibi esse amicissimum. quod quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc animo esse quam non intellegere videntur; sed profecto intellegent, neque enim obscuris personis nec parvis in causis res agetur. sed haec fieri melius quam dici aut scribi volo.