Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

gratulabor tibi prius; ita enim rerum ordo postulat; deinde ad me convertar. ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo vir clarior, quo fortior amicus es, quoque plura virtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet. non horum temporum, non horum hominum atque morum negotium! nihil iam sum pridem admiratus magis.

de me autem suscipe paulisper meas partis et eum te esse finge, qui sum ego. si facile inveneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae. ego vero velim mihi Tulliaeque meae, sicut tu amicissime et suavissime optas, prospere evenire ea, quae me insciente facta sunt a meis; sed ita cecidisse, ut agerentur eo tempore! spero omnino cum aliqua felicitate et opto, verum tamen plus me in hac spe tua sapientia et humanitas consolatur quam opportunitas temporis. itaque, quem ad modum expediam exitum huius institutae orationis, non reperio; neque enim tristius dicere quicquam debeo ea de re, quam tu ipse ominibus optimis prosequeris, neque non me tamen mordet aliquid. in quo unum non vereor, ne tu parum perspicias ea, quae gesta sunt, ab aliis esse gesta; quibus ego ita mandaram, ut, cum tam longe afuturus essem, ad me ne referrent; agerent, quod probassent.

in hoc autem mihi illud occurrit: 'quid tu igitur, si adfuisses?' rem probassem, de tempore nihil te invito, nihil sine consilio egissem tuo. vides sudare me iam dudum laborantem, quo modo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, et te non offendam. leva me igitur hoc onere; numquam enim mihi videor tractasse causam difficiliorem. sic habeto tamen: Nisi iam tunc omnia negotia cum summa tua dignitate diligentissime confecissem, tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum studium addi posse, tamen hac mihi adfinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed acrius, apertius, significantius dignitatem tuam defendissem.

decedenti mihi et iam imperio annuo terminato ante 4 d. III Nonas Sext., cum ad Sidam navi accederem et mecum Q. Servilius esset, litterae a meis sunt redditae. dixi statim Servilio (etenim videbatur esse commotus), ut omnia a me maiora exspectaret. quid multa? benevolentior tibi quam fui nilo sum factus, diligentior ad declarandam benevolentiam multo. nam, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut caverem ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert cavendi ne quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.

Scr. Rhodi circ. iv Id. Sext. a. 704 (50).CICERO APPIO PVLCHRO S.

quasi divinarem tali in officio fore mihi aliquando ex petendum studium tuum, sic, cum de tuis rebus gestis agebatur, inserviebam honori tuo; dicam tamen vere: plus quam acceperas reddidisti. quis enim ad me non perscripsit te non solum auctoritate orationis, sententia tua, quibus ego a tali viro contentus eram, sed etiam opera, consilio, domum veniendo, conveniendis meis nullum onus offici cuiquam reliquum fecisse? haec mihi ampliora multo sunt quam illa ipsa, propter quae haec laborantur.

insignia enim virtutis multi etiam sine virtute adsecuti sunt, talium virorum tanta studia adsequi sola virtus potest. itaque mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam amicitiam, qua nihil est uberius, praesertim in iis studiis, quibus uterque nostrum devinctus est. nam tibi me profiteor et in re publica socium, de qua idem sentimus, et in cotidiana vita coniunctum, quam his artibus studiisque colimus. vellem ita fortuna tulisset, ut, quanti ego omnis tuos facio, tanti tu meos facere posses, quod tamen ipsum nescio qua permotus animi divinatione non despero. sed hoc nihil ad te; nostrum est onus. illud velim sic habeas, quod intelleges hac re novata additum potius aliquid ad meum erga te studium, quo nihil videbatur addi posse, quam quicquam esse detractum Cum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam. eo brevior est epistula et ut adversus magistrum morum modestior.

Scr. in Laterio aut Arcano Q. Ciceronis circ. Non. Apr. a. 705 (49).M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.

C. Trebativs, familiaris meus, ad me scripsit te ex se quaesisse, quibus in locis essem, molesteque te ferre, quod me propter valetudinem tuam, cum ad urbem accessissem, non vidisses, et hoc tempore velle te mecum, si propius accessissem, de officio utriusque nostrum communicare. utinam, Servi, salvis rebus (sic enim est dicendum) conloqui potuissemus inter nos! profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus. cognoram enim iam absens te haec mala multo ante providentem defensorem pacis et in consulatu tuo et post consulatum fuisse; ego autem, cum consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam; sero enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias. . nunc, quoniam nihil iam videmur opitulari posse rei publicae, si quid est, in quo nobismet ipsis consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus, sed ut quam honestissime lugeamus, nemo est omnium, quicum potius mihi quam tecum communicandum putem; nec enim clarissimorum virorum, quorum similes esse debemus, exempla neque doctissimorum, quos semper coluisti, praecepta te fugiunt. atque ipse antea ad te scripsissem te frustra in senatum sive potius in conventum senatorum esse venturum, ni veritus essem ne eius animum offenderem, qui a me, ut te imitarer, petebat. cui quidem ego, cum me rogaret ut adessem in senatu, eadem omnia, quae a te de pace et de Hispaniis dicta sunt, ostendi me esse dicturum.

res vides quo modo se habeat, orbem terrarum .imperiis distributis ardere bello, urbem sine legibus, sine iudiciis, sine iure, sine fide relictam direptioni et incendiis. itaque mihi venire in mentem nihil potest, non modo quod sperem, sed vix iam quod audeam optare. sin autem tibi, homini prudentissimo, videtur utile esse nos conloqui, quamquam longius etiam cogitabam ab urbe discedere, cuius iam etiam nomen invitus audio, tamen propius accedam, Trebatioque mandavi ut, si quid tu eum velles ad me mittere, ne recusaret, idque ut facias velim aut, si quem tuorum fidelium voles, ad me mittas, ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi accedere. ego tantum tibi tribuo, quantum mihi fortasse adrogo, ut exploratum habeam, quicquid nos communi sententia statuerimus, id omnis homines probaturos. vale.

Scr. in Cumano a. d. iv K. Mai. a. 705 (49).M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.

A. d. iii K. Maias cum essem in Cumano, accepi tuas litteras; quibus lectis cognovi non satis prudenter fecisse Philotimum, qui, cum abs te mandata haberet, ut scribis de omnibus rebus, ipse ad me non venisset, litteras tuas misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum perlaturum putasses. sed tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia tua me convenit et Servius noster. his placuit ut tu in Cumanum venires, quod etiam mecum ut ad te scriberem egerunt

quod meum consilium exquiris, id est tale, ut capere facilius ipse possim quam alteri dare. quid enim est quod audeam suadere tibi, homini summa auctoritate summaque prudentia? si quid rectissimum sit quaerimus, perspicuum est, si quid maxime expediat, obscurum; sin ii sumus, qui profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire nisi quod rectum honestumque sit, non potest esse dubium, quid faciendum nobis sit.