Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere; neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto, quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi. huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intellego, ut nihil sit praeterea nobis requirendum. habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam.

dux nobis et auctor opus est et eorum ventorum, quos proposui, moderator quidam et quasi gubernator. qui si ex omnibus unus optandus esset, quem tecum conferre possemus non haberemus. quam ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum virum vel ex hoc ipso, quod tam vehementer de Milone laborem, existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas, hoc a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum studium dices. de ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si complecti hominem volueris, habiturum esse neminem; mihi vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile adgnoscam fuisse in laude mea, qui fueris in salute. ego ni te videre scirem, qua mente haec scriberem, quantum offici sustinerem, quanto opere mihi esset in hac petitione Milonis omni non modo contentione, sed etiam dimicatione elaborandum, plura scriberem; nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado. unum hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam ipsi Miloni debiturum; non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda; eam autem unius tuo studio me adsequi posse confido.

Scr. in castris ad Pindenessum a d. xiv K. Ianuar. a. 703 (51).M. CICERO IMP. S. D. C. CVRIONI TR. PL.

sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla neglegentia praetermissa est; longe enim absum, audio sero; sed tibi et gratulor et, ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus, exopto teque hortor, ut omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia. nemo est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam labere, si te audies. non scribo hoc temere; cui scribam, video; novi animum, novi consilium tuum; non vereor ne quid timide, ne quid stulte facias, si ea defendes, quae ipse recta esse senties.