Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

M. Fadio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque doctrinam tum propter singularem modestiam. eius negotium sic velim suscipias, ut si esset res mea Novi ego vos magnos patronos; hominem occidat oportet, qui vestra opera uti velit. sed in hoc homine nullam accipio excusationem. omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fadius uti volet. ego res Romanas vehementer exspecto et desidero in primisque quid agas scire cupio; nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.