Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam; haec ad te in praesenti scripsi, ut sperares te adsequi id, quod optasses. sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea, quae sequitur, magno est in timore. qua re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur ; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud, quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. de re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura magis exspecto. qua re, ut ad me omnia quam diligentissime perscribas, te vehementer rogo.

Scr. Laudiceae prid. Non. Apr. a. 704 (50).M. CICERO IMP. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI

putaresne umquam accidere posse, ut mihi verba dessent, neque solum ista vestra oratoria, sed haec etiam levia nostratia? desunt autem propter hanc causam, quod mirifice sum sollicitus, quidnam de provinciis decernatur. mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit, vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere, si ad constitutam diem decedemus.

de pantheris per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter; sed mira paucitas est, et eas, quae sunt, valde aiunt queri, quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat. itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco. quicquid erit, tibi erit, sed quid esset plane nesciebamus. mihi me hercule magnae curae est aedilitas tua; ipse dies me admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo, quae ex te cognoro.