Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti. solliciti eramus de tua valetudine mirum in modum nec mirabamur nihil a te litterarum ; iis enim ventis istim navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus. cura igitur te et confirma et, cum commode et per valetudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni. nemo nos amat qui te non diligat ; carus omnibus exspectatusque venies. cura ut valeas. etiam atque etiam, Tiro noster, vale. xv K. Dec. Corcyra.

Scr. in Campania vel ex. m. Ian. vel Febr. a. 705 (49).Q. CICERO TIRONI S. D.

magnae nobis est sollicitudini valetudo tua. nam tametsi qui veniunt a)ki/nduna me\n xroniw/tera de\ nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus es is, cuius usum et suavitatem desiderando sentimus. at tamen quamquam videre te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo ne te tam longae navigationi et viae per hiemem nisi bene firmum committas neve naviges nisi explorate.