Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

innumerabilia tua sunt in me officia domestica, forensia, urbana, provincialia, in re privata, in publica, in studiis, in litteris nostris ; omnia viceris, si, ut spero, te validum videro. ego puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursurum. non inhumanus est teque, ut mihi visus est, diligit. et cum valetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi. nulla in re iam te festinare volo ; nihil laboro, nisi ut salvus sis.

sic habeto, mi Tiro, neminem esse qui me amet quin idem te amet, et cum tua et mea maxime interest te valere, tum multis est curae. adhuc dum mihi nullo loco deesse vis, numquam te confirmare potuisti ; nunc te nihil impedit ; omnia depone, corpori servi. quantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. vale, mi Tiro, vale, vale et salve. Lepta tibi salutem dicit et omnes. vale. VII id. Nov. Leucade.

Scr. Leucade vii Id. Nov. a. 704 (50).TVLLIVS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI HVMANISSIMO ET OPTIMO S. P. D.

vide quanta sit in te suavitas. duas horas Thyrrei fuimus. Xenomenes hospes tam te diligit quam si vixerit tecum. is omnia pollicitus est quae tibi essent opus ; facturum puto. mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportaret, ut ibi te plane confirmares. videbis quid Curio, quid Lysoni, quid medico placeat. volebam ad te Marionem remittere quem, cum meliuscule tibi esset, ad me mitteres ; sed cogitavi unas litteras Marionem adferre posse, me autem crebras exspectare.