Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat. is dies fuit non. Nov. Inde ante lucem proficiscentes ante diem viii Idus Nov. has litteras dedimus. tu si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te.

ego valde suspenso animo exspecto primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. omnes cupimus, ego in primis, quam primum te videre sed, mi Tiro, valentem. qua re nihil properaris ; satis cito te videro, si valebis. utilitatibus tuis possum carere ; te valere tua causa primum volo, tum mea, mi Tiro. vale.

Scr. Leucade vii Id. Nov. a. 704 (50).TVLLIVS TIRONI SVO S. P. D. ET CICERO ET Q. FRATER ET Q. F.

Varie sum adfectus tuis litteris, valde priore pagina perturbatus, paulum altera recreatus. qua re nunc quidem non dubito quin, quoad plane valeas, te neque navigationi neque viae committas. satis te mature videro, si plane confirmatum videro. de medico et tu bene existimari scribis et ego sic audio ; sed plane curationes eius non probo ; ius enim dandum tibi non fuit, quom kakosto/maxos esses. sed tamen et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem.

ad Curium vero, suavissimum hominem et summi offici summaeque humanitatis, multa scripsi, in his etiam ut, si tibi videretur, te ad se traferret ; Lyso enim noster vereor ne neglegentior sit, primum quia omnes Graeci, deinde quod, cum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit. sed eum tu laudas ; tu igitur quid faciendum sit iudicabis. illud, mi Tird, te rogo sumptu ne parcas ulla in re, quod ad valetudinem opus sit. scripsi ad Curium quod dixisses daret. Medico ipsi puto aliquid dandum esse, quo sit studiosior.