Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

verberavi te cogitationis tacito dumtaxat convicio, quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est. non potes effugere huius culpae poenam te patrono ; Marcus' est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione vide ut probare possit te non peccasse.

plane te rogo, sic ut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanis obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae, sic tu etiam si quod scribas non habebis, scribito tamen, n e furtum cessationis quaesivisse videaris. valde enim mi semper et vera et dulcia tuis epistulis nuntiantur. ama nos et vale.

Scr. loco incerto ex. m. Dec. a. 710 (44).Q. CICERO TIRONI SVO S. P. D.

mirificam mi verberationem cessationis epistula dedisti ; nam quae parcius frater perscripserat verecundia videlicet et properatione, ea tu sine adsentatione ut erant ad me scripsisti, et maxime de coss. designatis, quos ego penitus novi libidinum et languoris effeminatissimi animi plenos ; qui nisi a gubernaculis recesserint, maximum ab universo naufragio periculum est.

incredibile est, quae ego illos scio oppositis Gallorum castris in aestivis fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate vitiorum deleniet. res est aut tribuniciis aut privatis consiliis munienda ; nam isti duo vix sunt digni quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas. te, ut dixi, fero in oculis. ego vos a. d. III K. videbo tuosque oculos, etiam si te veniens in medio foro videro, dissaviabor. me ama. vale.