Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tuum tamen studium et consilium gratum acceptumque est mihi. excusationem angustiarum tui temporis accipio ; scio enim quam soleas esse occupatus. emisse te praedium vehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam evenire cupio (hoc loco me tibi gratulari noli mirari ; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem). habes ; deponendae tibi sunt urbanitates ; rusticus Romanus factus es, quo modo ego mihi nunc ante oculos tuum iucundissimum conspectum propono ; videor enim videre ementem te rusticas res, cum vilico loquentem, in lacinia servantem ex mensa secunda semina. sed quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo. sed noli dubitare, mi Tiro, quin te sublevaturus sim, si modo fortuna me, praesertim cum sciam communem nobis emptum esse istum fundum.

de mandatis quod tibi curae fuit est mihi gratum ; sed peto a te ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime quidem Graecus ; multum enim mihi eripitur operae in exscribendis hypomnematis. tu velim in primis cures ut valeas, ut una sumfilologei=n possimus. Anterum tibi commendo.

Scr. Asturae vi K. Sext. a. 709 (45).TVLLIVS TIRONI SVO S.

spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe. cui quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere quod non sis mecum. mecum es, si te curas. qua re malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus. etsi enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis, iucundius. ego hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime. tu istic si quid librarii mea manu non intellegent monstrabis. una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. de triclinio cura, ut facis. Tertia aderit, modo ne Publius rogatus sit.