Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

non queo ad te nec libet scribere quo animo sim adfectus ; tantum scribo et tibi et mihi maximae voluptati fore, si te firmum quam primum videro. Tertio die abs te ad Alyziam accesseramus (is locus est citra Leucadem stadia cxx); Leucade aut te ipsum aut tuas litteras a Marione putabam me accepturum. quantum me diligis, is tantum fac ut valeas, vel quantum te a me scis diligi. non. Nov. Alyzia.

Scr. Alyziae a. d. viii Id. Nov. a. 704 (50).TVLLIVS ET CICERO TIRONI SVO S. D. ET Q. PATER ET FILIVS.

nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat. is dies fuit non. Nov. Inde ante lucem proficiscentes ante diem viii Idus Nov. has litteras dedimus. tu si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te.

ego valde suspenso animo exspecto primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. omnes cupimus, ego in primis, quam primum te videre sed, mi Tiro, valentem. qua re nihil properaris ; satis cito te videro, si valebis. utilitatibus tuis possum carere ; te valere tua causa primum volo, tum mea, mi Tiro. vale.