Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

video quid agas ; tuas quoque epistulas vis referri in volumina. sed heus tu, qui kanw/n esse meorum scriptorum soles, unde illud tam a)/kuron 'valetudini fideliter inserviendo'? unde in istum locum 'fideliter' venit? cui verbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae ; nam et doctrina et domus et ars et ager etiam. 'fidelis' dici potest, ut sit, quo modo Theophrasto placet, verecunda tralatio. sed haec coram.

Demetrius venit ad me a quo quidem comitatu a)fwmi/lhsa satis scite. tu eum videlicet non potuisti videre. cras aderit ; videbis igitur ; nam ego hinc perendie mane cogito. valetudo tua me valde sollicitat ; sed inservi et fac omnia. tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satis facere putato. Cuspio quod operam dedisti mihi gratum est ; valde enim eius causa volo. vale.

Scr. Romae inter med. m. Oct. a. 707 (47) et Id. Mai. a. 710 (44).TVLLIVS TIRONI S.

quid igitur? non sic oportet? equidem censeo si&, addendum etiam 'SVO.' sed, si placet, invidia vitetur, quam quidem ego saepe contempsi. tibi diafo/rhsin gaudeo profuisse ; si vero etiam Tusculanum, dei boni! quanto mihi illud erit amabilius! sed si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit, sed, ut ut est, indulge valetudini tuae ; cui quidem tu adhuc, dum mihi deservis, servisti non satis. ea quid postulet non ignoras, pe/yin, a)kopi/an, peri/paton su/mmetron, tri=yin, eu)lusi/an koili/as. fac bellus revertare ; non modo te sed etiam Tusculanum nostrum plus amem. Parhedrum excita ut hortum ipse conducat; sic holitorem ipsum commovebis.

Helico nequissimus HS co dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa. iste nos tanta impensa derideat? Calface hominem ut ego Mothonem ; itaque abutor coronis.

de Crabra quid agatur, etsi nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim scire. horologium mittam et libros, si erit sudum. sed tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid Sophocleum? fac opus appareat. A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est, bonus homo et nobis amicus. te quando exspectemus fac ut sciam. cura te diligenter. vale.

Scr. in Tusculano paulo post in. m. Sext. a. 709 (45).TVLLIVS TIRONI SVO S.

exspecto tuas litteras de multis rebus, te ipsum multo magis. Demetrium redde nostrum et aliud, si quid potest boni. de Aufidiano nomine nihil te hortor ; scio tibi curae esse ; sed confice. et, si ob eam rem moraris, accipio causam ; si id te non tenet, advola. Litteras tuas valde exspecto. vale.

Scr. eodem loco et tempore quo ep. xviii.TVLLIVS TIRONI S.

sollicitat, ita vivam, me tu a, mi Tiro, valetudo ; sed confido, si diligentiam quam instituisti adhibueris, cito te firmum fore. Libros compone ; indicem cum Metrodoro libebit, quoniam eius arbitratu vivendum est. Cum holitore, ut videtur. tu potes Kalendis spectare gladiatores, postridie redire, et ita censeo ; verum ut videbitur. cura te, si me amas, diligenter. vale.

Scr. Athenis inter ex. m. Quint. et ex. Oct. a. 710 (44). CICERO F. TIRONI SVO DVLCISSIMO S.

Cum vehementer tabellarios exspectarem cotidie, aliquando venerunt post diem quadragesimum et sextum quam a vobis discesserant. quorum mihi fuit adventus exoptatissimus; nam cum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudi attulerunt. itaque me iam non paenitebat intercapedinem scribendi fecisse sed potius laetabar ; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum. vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem.