Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Aegypta ad me venit pr. Idus Apr. is etsi mihi nuntiavit te plane febri carere et belle habere, tamen, quod negavit te potuisse ad me scribere, curam mi attulit, et eo magis, quod Hermia, quem eodem die venire oportuerat, non venerat. incredibili sum sollicitudine de tua valetudine ; qua si me liberaris, ego te omni cura liberabo. plura scriberem, si iam putarem libenter te legere posse. ingenium tuum, quod ego maximi facio, confer ad te mihi tibique conservandum ; cura te etiam atque etiam diligenter. vale.

scripta iam epistula Hermia venit. accepi tuam epistulam vacillantibus litterulis, nec mirum tam gravi morbo. ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum, quo uterere. vale.