Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis. nullum maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem valerent. sin autem erit bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum. habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est. haec tibi nota esse volui ; quae cave ne te perturbent et impediant valetudinem tuam.
ego A. Varroni, quem quom amantissimum mei cognovi tum etiam valde tui studiosum, diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac tueretur. quem omnia facturum confido ; recepit enim et mecum locutus est suavissime. tu quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas ut aut aeger aut hieme naviges. numquam sero te venisse putabo, si salvus veneris. adhuc neminem videram qui te postea vidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi. quod non mirabar ; neque enim meas puto ad te litteras tanta hieme perferri. sed da operam ut valeas et, si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges. Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae. cura ut valeas. iiii K. Febr. Capua.
omnia a te data mihi putabo, si te valentem videro. summa cura exspectabam adventum Menandri, quem ad te miseram. cura, si me diligis, ut valeas et, cum te bene confirmaris, ad nos venias. vale. iiii Id. Apr.
Andricus postridie ad me venit quam exspectaram ; itaque habui noctem plenam timoris ac miseriae. tuis litteris nihilo sum factus certior quo modo te haberes, sed tamen sum recreatus. ego omni delectatione litterisque omnibus careo, quas ante quam te videro attingere non possum.
Medico, mercedis quantum poscet, promitti iubeto. id scripsi ad Ummium. audio te animo angi et medicum dicere ex eo te laborare. si me diligis, excita ex somno tuas litteras humanitatemque, propter quam mihi es carissimus. nunc opus est te animo valere, ut corpore possis. id cum tua tum mea causa facias a te peto. Acastum retine, quo commodius tibi ministretur. conserva te mihi. dies promissorum adest, quem etiam repraesentabo, si adveneris. etiam atque etiam vale. iii Idus h. vi.
Aegypta ad me venit pr. Idus Apr. is etsi mihi nuntiavit te plane febri carere et belle habere, tamen, quod negavit te potuisse ad me scribere, curam mi attulit, et eo magis, quod Hermia, quem eodem die venire oportuerat, non venerat. incredibili sum sollicitudine de tua valetudine ; qua si me liberaris, ego te omni cura liberabo. plura scriberem, si iam putarem libenter te legere posse. ingenium tuum, quod ego maximi facio, confer ad te mihi tibique conservandum ; cura te etiam atque etiam diligenter. vale.