Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

numquam maiore in periculo civitas fuit, numquam improbi cives habuerunt paratiorem ducem. omnino ex hac quoque parte diligentissime comparatur. id fit auctoritate et studio Pompei nostri, qui Caesarem sero coepit timere. nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit triumphum ; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset quae essent necessaria de re p. dixit se relaturum. nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones discriptae sunt, quam quisque partem tueretur. nos Capuam sumpsimus. haec te scire volui. tu etiam atque etiam cura ut valeas litterasque ad me mittas, quotienscumque habebis cui des. etiam atque etiam vale. D. pr. Idus Ian.

Scr. Capuae iv K. Febr. a. 705 (49).TVLLIVS S. D. TIRONI SVO.

quo in discrimine versetur salus mea et honorum omnium atque universae rei p. ex eo scire potes quod domos nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam reliquimus. in eum locum res deducta est ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus.

equidem ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere quae ad concordiam pertinerent ; sed mirus invaserat furor non solum improbis sed etiam iis qui boni habentur, ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello civili misenus. itaque cum Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum, Pisaurum, Anconam, Arretium occupavisset, urbem reliquimus, quam sapienter aut quam fortiter nihil attinet a disputari.

quo quidem in casu simus vides. feruntur omnino condiciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam, dilectus qui sunt habiti et praesidia nostra dimittantur ; se ulteriorem Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano (his enim obtigerunt) traditurum ; ad consulatus petitionem is se venturum, neque se iam velle absente se rationem haberi suam ; se praesentem trinum nundinum petiturum. accepimus condiciones, sed ita, ut removeat praesidia ex iis locis quae occupavit, ut sine metu de his ipsis condicionibus