Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere ; sed quoniam in quartanam conversa vis est morbi (sic enim scribit Curius), spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore ; modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut quam commodissime convalescas. non ignoro quantum ex desiderio labores ; sed erunt omnia facilia si valebis. festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges. ego ad urbem accessi pr. Non. Ian.

obviam mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius ; sed incidi in ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli. cui cum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum (nam ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant) impedimento mihi fuerunt. omnino et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat ; Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem cum Curione profecti erant, postea quam senatus consulibus, pr., tr. pl. et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat ut curaremus ne quid res p. detrimenti caperet.

numquam maiore in periculo civitas fuit, numquam improbi cives habuerunt paratiorem ducem. omnino ex hac quoque parte diligentissime comparatur. id fit auctoritate et studio Pompei nostri, qui Caesarem sero coepit timere. nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit triumphum ; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset quae essent necessaria de re p. dixit se relaturum. nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones discriptae sunt, quam quisque partem tueretur. nos Capuam sumpsimus. haec te scire volui. tu etiam atque etiam cura ut valeas litterasque ad me mittas, quotienscumque habebis cui des. etiam atque etiam vale. D. pr. Idus Ian.