Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
haec pro tuo ingenio considera. nos ita te desideramus, ut amemus ; amor ut valentem videamus hortatur, desiderium ut quam primum ; illud igitur potius. cura ergo potissimum ut valeas. de tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum. III non. non
non queo ad te nec libet scribere quo animo sim adfectus ; tantum scribo et tibi et mihi maximae voluptati fore, si te firmum quam primum videro. Tertio die abs te ad Alyziam accesseramus (is locus est citra Leucadem stadia cxx); Leucade aut te ipsum aut tuas litteras a Marione putabam me accepturum. quantum me diligis, is tantum fac ut valeas, vel quantum te a me scis diligi. non. Nov. Alyzia.
nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat. is dies fuit non. Nov. Inde ante lucem proficiscentes ante diem viii Idus Nov. has litteras dedimus. tu si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te.