Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna; rumores tristiores sed a)de/spotoi. Pansa noster paludatus a. d. iii K. Ian. profectus est, ut quivis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, to\ kalo\n di' au(to\ ai(reto\n esse ; nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est.

tu quod adhuc Brundisi moratus es valde probo et gaudeo et me hercule puto te sapienter facturum, si a)keno/spoudos fueris ; nobis quidem qui te amamus erit gratum. et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris. ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar. vale.