Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

praeposteros habes tabellarios ; etsi me quidem non offendunt ; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas adferunt. atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spati ad scribendum darent ; sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. ergo ignosces ; alteras iam habebis has brevis ; sed exspecta pa/nta peri\ pa/ntwn. etsi quid ego me tibi purgo, Cum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur?

nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus ; alii a latronibus, alii cruditate dicebant ; populus non curabat, combustum enim esse constabat. hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo ; quamquam pro/swpon po/lews amisimus. Caesarem putabant moleste laturum verentem ne hasta refrixisset ; Mindius macellarius et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse.

de Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna; rumores tristiores sed a)de/spotoi. Pansa noster paludatus a. d. iii K. Ian. profectus est, ut quivis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, to\ kalo\n di' au(to\ ai(reto\n esse ; nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est.