Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de me autem idem tecum his ago litteris quod superioribus egi, ut omnis tuos nervos in eo contendas ne quid mihi ad hanc provinciam, quam et senatus et populus annuam esse voluit, temporis prorogetur. hoc a te ita contendo ut in eo fortunas meas positas putem. habes Paullum nostrum nostri cupidissimum ; est Curio, est Furnius. sic velim enitare, quasi in eo sint mihi omnia.

extremum illud est de iis quae proposueram confirmatio nostrae amicitiae ; de qua pluribus verbis nihil opus est. tu puer me appetisti, ego autem semper ornamento te mihi fore duxi ; fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus ; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima. itaque in vestro ingenio et industria mihi plurimum et suavitatis et dignitatis constitutum puto. id tu ut tuo studio confirmes te vehementer rogo, litteras quo ad me et continuo mittas et, cum Romam veneris, quam saepissime.

Scr. Brundisii circ. med. m. Sext. a. 707 (47).M. CICERO S. D. C. CASSIO

etsi uterque nostrum spe pacis et odio civilis sanguinis abesse a belli necessaria pertinacia voluit, tamen quoniam eius consili princeps ego fuisse videor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare ; etsi ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus adduxit utrumque nostrum ad id consilium, ut uno proelio putaremus, si non totam causam, at certe nostrum iudicium definiri convenire. neque quisquam hanc nostram sententiam vere umquam reprehendit praeter eos qui arbitrantur melius esse deleri omnino rem p. quam imminutam et debilitatam manere ; ego autem ex interitu eius nullam spem scilicet mihi proponebam, ex reliquus magnam.