Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quantae curae tibi meus honos fuerit et quam idem exstiteris consul in me ornando et amplificando qui fueras semper cum parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, cognovi tamen ex meorum omnium litteris. itaque nihil est tantum, quod ego non tua causa debeam facturusque sim †cum studiose ac libenter.

nam magni interest cui debeas, debere autem nemini malui quam tibi cui me cum studia communia, beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, tum accedit mea quidem sententia maximum vinculum, quod ita rem p. geris atque gessisti, qua mihi carius nihil est, ut, quantum tibi omnes boni o debeant, quo minus tantundem ego unus debeam non recusem. quam ob rem tibi velim ii sint exitus, quos mereris et quos fore confido. ego, si me navigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, videbo.