Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Dyrrhachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae ; sed si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.

Scr. Thessalonicae a. d. iii Noti. Oct. a. 696 (58).TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE ET TVLLIOLAE ET CICERONI SVIS.

noli putare me ad quemquam longiores epistulas scribere, nisi si quis ad me plura scripsit, cui puto rescribi oportere ; nec enim habeo quid scribam nec hoc tempore quicquam difficilius facio ; ad te vero et ad nostram Tulliolam non queo sine plurimis lacrimis scribere ; vos enim video esse miserrimas, quas ego beatissimas semper esse volui, idque praestare debui et, nisi tam timidi fuissemus, praestitissem. Pisonem nostrum merito eius amo plurimum.