Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Pisonis humanitas, virtus, amor in omnis nos tantus est, ut nihil supra possit. utinam ea res ei voluptati sit ! gloriae quidem video fore. de Quinto fratre nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam coniunctissimos.

quibus me voluisti agere gratias egi et me a te certiorem factum esse scripsi. quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te, me miserum! quid futurum est? et si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? non queo reliqua scribere ; tanta vis lacrimarum est ; neque te in eundem fletum adducam ; tantum scribo : si erunt in officio amici, pecunia non deerit ; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris. per fortunas miseras nostras, vide ne puerum perditum perdamus ; cui si aliquid erit ne egeat, mediocri virtute opus est et mediocri fortuna ut cetera consequatur.

fac valeas et ad me tabellarios mittas, ut sciam quid agatur et vos quid agatis. mihi omnino iam brevis exspectatio est, Tulliolae et Ciceroni salutem dic. valete. D. a. d. vi K. Decembr. Dyrrhachi.

Dyrrhachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae ; sed si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.