Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, postea quam mihi dictum est hoc idem a te Regiensis impetravisse ; qui etsi te aliqua necessitudine attingunt, tamen tuus amor in me sperare me cogit te, quod tuis necessariis tribueris, idem esse tributurum meis, praesertim cum ego pro his unis petam, habeam autem qui simili causa laborent compluris necessarios. hoc me non sine causa facere neque aliqua levi ambitione commotum a te contendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi adfirmanti credas velim me huic municipio debere plurimum ; nullum umquam fuisse tempus neque honorum nec laborum meorum, in quo non huius municipi studium in me exstiterit singulare.

quapropter a te etiam atque etiam pro nostra summa coniunctione proque tua in me perpetua et maxima benevolentia maiorem in modum peto atque contendo ut, cum fortunas agi eius municipi intellegas, quod sit mihi necessitudine, officiis, benevolentia coniunctissimum, id mihi des ; quod erit huius modi ut, si a Caesare quod speramus impetrarimus, tuo beneficio nos id consecutos esse iudicemus, sin minus, pro eo tamen id habeamus, quoniam a te data sit opera ut impetraremus. hoc cum mihi gratissimum feceris tum viros optimos homines honestissimos eosdemque gratissimos et tua necessitudine dignissimos summo beneficio in perpetuum tibi tuisque devinxeris.

Scr. Romae non ante med. m. Oct. a. 709 (45).M. CICERO M. RVTILIO S.

Cum et mihi conscius essem quanti te facerem et tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te petere, quod mihi petendum esset. P. Sestium quanti faciam ipse optime scio, quanti autem facere debeam et tu et omnes homines sciunt. is cum ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a me ut ad te quam accuratissime scriberem de re C. Albini senatoris, cuius ex filia natus est L. Sestius, optimus adulescens, filius P. Sesti. hoc idcirco scripsi, ut intellegeres non solum me pro P. Sestio laborare debere, sed Sestium etiam pro Albinio.

res 'autem est haec : A M. Laberio C. Albinius praedia in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis Plotianis. ea si dicam non esse e re p. dividi, docere te videar, non rogare. sed tamen cum Caesar Sullanas venditiones et adsignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur quae ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas? sed hoc quale sit tu pro tua prudentia considerabis.