Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ex provincia mea Ciliciensi, cui scis trei=s dioikh/seis Asiaticas adtributas fuisse, nullo sum familiarius usus quam Androne, Artemonis filio, Laudicensi, eumque habui in ea civitate cum hospitem tum vehementer ad meae vitae rationem et consuetudinem accommodatum ; quem quidem multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi, quod multis rebus expertus sum gratum hominem meique memorem. itaque eum Romae libentissime vidi ; non te enim fugit, qui plurimis in ista provincia benigne fecisti, quam multi grati reperiantur.

haec propterea scripsi, ut et me non sine causa laborare intellegeres et tu ipse eum dignum hospitio tuo iudicares. feceris igitur mihi gratissimum, si ei declararis quanti me facias, id est si receperis eum in fidem tuam et quibuscumque rebus honeste ac sine molestia tua poteris adiuveris. hoc mihi erit vehementer gratum idque ut facias te etiam atque etiam rogo.