Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo est non solum ob eam causam quod ea societas universa in mea fide est, sed etiam quod plerisque sociis utor familiarissime. ita et Hisponem meum per me ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius observantia, gratissimi hominis, et ex sociorum gratia, hominum amplissimorum, maximum fructum capies et me summo beneficio adfeceris. sic enim velim existimes, ex tota tua provincia omnique isto imperio nihil esse quod mihi gratius facere possis.

Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel in. Febr. a. 709 (45).M. CICERO P. SERVILIO S.

A. Caecinam, maxime proprium clientem familiae vestrae, non commendarem tibi, cum scirem qua fide in tuos, qua clementia in calamitosos soleres esse, nisi me et patris eius, quo sum familiarissime usus, memoria et huius fortuna ita moveret, ut hominis omnibus mecum studiis officiisque coniunctissimi movere debebat. A te hoc omni contentione peto, sic ut maiore cura, maiore animi labore petere non possim, ut ad ea, quae tua sponte sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum et talem et calamitosum, aliquem adferant cumulum meae litterae, quo studiosius eum quibuscumque rebus possis iuves.