Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quo magis cotidie ex litteris nuntiisque bellum magnum esse in Syria cognosco, eo vehementius a te pro nostra necessitudine contendo ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas ; na m eius opera, consilio, scientia rei militaris vel maxime intellego me et rem p. adiuvari posse. quod nisi tanta res eius ageretur, nec ipse adduci potuisset ut a me discederet, neque ego ut eum a me dimitterem. ego in Ciliciam proficisci cogito circiter K. Mai. ante eam diem M. Anneius ad me redeat oportet.

illud quod tecum et coram et per litteras diligentissime egi, id et nunc etiam atque etiam rogo curae tibi sit, ut suum negotium, quod habet cum populo Sardiano, pro causae veritate et pro sua dignitate conficiat. intellexi ex tua oratione, cum tecum Ephesi locutus sum, te ipsius M. Annei causa omnia velle ; sed tamen sic velim existimes, te mihi nihil gratius facere posse quam si intellexero per te illum ipsum negotium ex sententia confecisse, idque quam primum ut efficias te etiam atque etiam rogo.

Scr. fortasse Laudiceae post a. d. iii Id. Febr. a. 704 (50).M. CICERO C. TITIO L. F. RVFO PR. VRB. S. .

L. Custidius est tribulis et municeps et familiaris meus. is causam habet, quam causam ad te deferet. commendo tibi hominem, sic ut tua fides et meus pudor postulat, tantum ut facilis ad te aditus habeat, quae aequa postulabit ut libente te impetret, sentiatque meam sibi amicitiam, etiam cum longissime absim, prodesse, in primis apud te.

Scr. Laudiceae post a. d. iii Id. Febr. a. 704 (50).M. CICERO C. CVRTIO PEDVCAEANO PR. S.

M. Fadium unice diligo, summaque mihi cum eo consuetudo et familiaritas est pervetus. in eius controversiis quid decernas a te non peto (servabis, ut tua fides et dignitas postulat, edictum et institutum tuum), sed ut quam facillimos ad te aditus habeat, quae erunt aequa libente te impetret, ut meam amicitiam sibi, etiam cum procul absim, prodesse sentiat, praesertim apud te. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.

Scr. Romae post reditum fortasse ex. a. 698 (46).M. CICERO C. MVNATIO C. F. S.

L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus ; cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in illum ; nam benevolentior quam semper fui esse non possum. sed ego libertum eius per se ipsum diligo ; summa enim eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus, quibus facillime honam benevolentiam hominum et fidem perspicere potui. Eum tibi ita commendo, ut homines grati et memores bene meritos de se commendare debent. pergratum mihi feceris, si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa pericula adierit, saepe hieme summa navigarit, pro tua erga me benevolentia gratum etiam tibi fecisse.