Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi mihi videor intellexisse, cum tecum Ephesi de re M. Annei, legati mei, locutus sum, te ipsius causa vehementer omnia velle, tamen et M. Anneium tanti facio, ut mihi nihil putem praetermittendum quod illius intersit, et me a te tanti fieri puto, ut non dubitem quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat commendationis meae. nam cum iam diu diligerem M. Anneium deque eo sic existimarem, ut res declarat, qui ultro ei detulerim legationem, cum multis petentibus denegassem, tum vero, postea quam mecum in bello atque in re militari fuit, tantam in eo virtutem, prudentiam, fidem tantamque erga me benevolentiam cognovi, ut hominem neminem pluris faciam. Eum cum Sardianis habere controversiam scis. causam tibi exposuimus Ephesi ; quam tu tamen coram facilius meliusque cognosces.

de reliquo mihi me hercule diu dubium fuit quid ad te potissimum scriberem. ius enim quem ad modum dicas clarum et magna cum tua laude notum est ; nobis autem in hac causa nihil aliud opus est nisi te ius instituto tuo dicere. sed tamen cum me non fugiat quanta' sit in praetore auctoritas, praesertim ista integritate, gravitate, clementia, qua te esse inter omnes constat, peto abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque officiis paribus ac mutuis ut voluntate, auctoritate, studio tuo perficias ut M. Anneius intellegat te et sibi amicum esse (quod non dubitat ; saepe enim mecum locutus est) et multo amiciorem his meis litteris esse factum. in tuo toto imperio atque provincia nihil est quod mihi gratius facere possis ; nam apud ipsum gratissimum hominem atque optimum virum quam bene positurus sis studium tuum atque officium dubitare te non existimo.