Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed vehementer opus est nobis et voluntatem et auctoritatem et imperium tuum accedere ; quod ut facias te etiam atque etiam rogo. illudque mihi gratissimum est, quod ita sciunt Luccei procuratores et ita Lucceius ipse ex litteris tuis, quas ad eum misisti, intellexit, hominis nullius apud te auctoritatem aut gratiam,valere plus quam meam. id ut re experiatur iterum et saepius te rogo.

Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus ante ep. xliv.M. CICERO Quintio Gallo.

etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iam pridem perspicio, me a te amari, tamen ea causa tibi datur, in qua facile declarare possis tuam erga me benevolentiam. L. Oppius M. f. Philomeli negotiatur, homo mihi familiaris. Eum tibi unice commendo eoque magis, quod cum ipsum diligo, tum quod negotia procurat L. Egnati Rufi, quo ego uno equite R. familiarissime utor et qui cum consuetudine cotidiana tum officiis plurimis maximisque mihi coniunctus est.