Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quae fecisti L. Luccei causa, scire te plane volo te homini gratissimo commodasse, et cum ipsi quae fecisti pergrata sunt, tu m Pompeius, quotienscumque me videt (videt autem saepe), gratias tibi agit singularis. addo etiam illud, quod tibi iucundissimum esse certo scio, me ipsum ex tua erga Lucceium benignitate maxima voluptate adfici.

quod superest, quamquam mihi non est dubium quin, cum antea nostra causa, nunc iam etiam tuae constantiae gratia mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te vehementer etiam atque etiam peto ut ea, quae initio ostendisti, deinceps fecisti, ad exitum augeri et cumulari per te velis. id et Lucceio et Pompeio valde gratum fore teque apud eos praeclare positurum confirmo et spondeo. de re p. deque his negotiis cogitationibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus easque litteras dederam pueris tuis. vale.