Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cn. Otacilio Nasone utor familiarissime, ita prorsus ut illius ordinis nullo familiarius ; nam et humanitate eius et probitate in consuetudine cotidiana magno opere delector. nihil iam opus est exspectare te quibus eum verbis tibi commendem, quo sic utar ut scripsi. habet is in provincia tua negotia, quae procurant liberti, Hilarus, . Antigonus, Demostratus ; quos tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo ac si mea essent. gratissimum mihi feceris, si intellexero hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse. vale.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO ACILIO PROCONSVLI S.

Avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybitano, valdeque ab eo observor cognovique dignum et patre et avo ; est enim nobilissima familia. quapropter commendo tibi maiorem in modum rem domumque eius magnoque opere abs te peto cures ut is intellegat meam commendationem maximo sibi apud te et adiumento et ornamento fuisse.